Carmina viatoris

Regular price Sale

Longe plurima Carminum Viatoris ex variis rhythmis constant, quibus exemplum dederunt duo poetae mediaevales inter se aequales, Hugo Primas Aurelianensis (c. 1093-1160) et Archipoeta (fl. 1159-1165). More eorum rima pura binarum syllabarum adhibetur neque hiatus intra versum admittitur. Ex rhythmis adhibitis usitatissimi sunt versus quadri-, penta-, hexa-, hepta- vel octosyllabi trochaici aut iambici, simplices aut mixti. In initio quidem sunt aliquot hendecasyllabi, distichon semel occurrit, semel etiam hexametrum Leoninum; in versionibus poematum Graecorum metrum auctoris Graeci servatum est.

Prima pars operis, Carmina viatoris proprie dicta, est velut diarium, in quo non tantum consuetudines quaedam septimanales et annua rotatio vitae academicae describuntur, sed etiam de comitibus, amicis familiaribusque et de vicissitudinibus vitae humanae refertur. Sunt etiam versus, quibus causam dederunt conventus aut seminaria peregrina (113-114). Lugubriores animi sensus praeferunt verba in memoriam proximorum (110, 115). Curriculum auctoris Granivicense claudit actio gratiarum (117), qua institutio Latina plus duorum decenniorum paucis versibus comprehenditur. Prima operis pars Hymno Latino Europaeo terminatur: Europaei, gaudeamus, / foedus firmum fecimus, / laetum carmen concinamus, / Unionem iunximus, / constitutis aequitatis, / libertatis iuribus, / in commune comprobatis / Europaeis legibus, etc.

Aenigmata, quae ad dona amicis data pertinent, exemplum habent in sententiis pittaciorum ad apophoreta Trimalchionis affixa (Petr. 56,7-10), ea autem differentia, quod solutio, unde nomen doni patet, non ex verbis aequivocis sed ex rima est conicienda.

Vota, salutationes gratulationesque partim sunt breviores amicis dedicata, partim ad dissertationes doctorales aut sollemnia academica scripta et in illis primum recitata. His carminibus continuatur usus in Finnia saecularis, cuius testimonia sunt versus gratulatorii aut votivi in dissertationibus academicis aut in programmatis promotionum academicarum divulgati. Gratulationes ad dies natales collegarum aut amicorum compositae merita specialia uniuscuiusque in memoriam revocat aut relationes et consuetudines, quas auctor cum illis habuit, paucis versibus refert.

Variationes auctorum sunt exercitationes poeticae, quibus propositum didacticum haud deest, cum ostendant, quo modo idem argumentum eisdem fere verbis sed formis variis poetice tractari possit. Aliquot ex variationibus Horatianis et Catullianis, a cantatrice Reine Rimón et grege eius iazzico cantatae et in discos compactos receptae (Variationes Horatianae iazzicae 1993) et Variationes iazzicae Catullianae 1997), tanta gratia apud latinistas acceptae sunt, ut uterque discus brevissimo tempore divenderetur.

In carminibus Finnicis vertendis et in cantionibus tam Finnicis quam peregrinis structura auctoris rhythmica diligenter observata est rimaeque adhibitae, si auctor ipse illis usus erat. Threnus Carelicus, rhythmis metrisque solutus, est rarissimum exemplum generis sui et traditionis ore populi Carelici ad hodierna tempora conservatae.

Differentia inter variationes et versiones est aliquotiens minima. Cum poemata metrica aut textus prosaici in versus rhythmicos transformantur, eventus est haud dubie variatio. Similiter argumenta ex litteris Sanscriticis, Germanicis aut Francogallicis mutuata et liberius veste Latina rhythmica induta, variationes potius sunt quam versiones. Multa huius generis iam poetae aetatis renascentiae scripserunt, neque facile est dictu, quando versus de argumentis antiquorum scripti tantummodo versiones sint, quando variationes, quando prorsus nova carmina.

Libri aut commentarii periodici, in quibus aliquot ex his carminibus antea edita sunt, in notis ad textus additis nominantur. Maior pars in hoc libro primum est divulgata.